monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXIII <<<     >>> in Psalmum LXXV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXIV

1 In finem, ne corrumpas, psalmus cantici Asaph.
2 Verba tituli huius, nisi ordine suo considerentur, obscura sunt. Asaph (sicut saepe diximus) Synagoga significatur, id est congregatio quae credidit, non quae obstinata permansit. Nam post resurrectionem Domini confessa legimur multa millia Iudaeorum, sicut inter alia testantur Actus apostolorum. Quapropter hunc populum Asaph iste nunc admonet, ne fidem suam corrumpat in finem, id est, in Dominum Salvatorem, qui eius credulitatem accipere meruit, et fructum salutis invenit. Ista enim munera quandiu non disperguntur, manemus illaesi; quando fuerint vitiata, a conspectu Regis reddimur alieni. Psalmum cantici vero diximus esse, cum res actuales spirituali contemplatione discernimus; quod totum in hoc psalmo, diligens lector, invenies.
3 Divisio psalmi.
4 Primo ingressu fideles Iudaei dicturos se omnia eius mirabilia profitentur. Secundo Rex ipse loquitur Iesus Christus, iustitiam se iudicaturum promittens, cum tempus generalis resurrectionis advenerit. Commonet etiam ne quis audeat aliquid contra divina mandata praesumere, ne eum possit aeterna poena torquere.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum: narrabo omnia mirabilia tua. In hoc uno versu per ordinem regula sanctae devotionis exponitur; nam populus ille Iudaicus qui erat Christo Domino crediturus, quem titulus monet: Ne corrumpas in finem, erumpit in vocem, et in confessionem suam devotissime pollicetur. Confiteri est (sicut saepe diximus) multorum confatione [sic] aliquid profiteri. Nam etsi unus confessus dicatur, aliis iam in fide praecedentibus, vel subsequentibus cognoscitur esse sociatus. Sequitur iterum, confitebimur tibi. Soliditatem promissionis repetitio ipsa testatur, quae nunquam transitorie ponitur, nisi ubi mentis firmitas indicatur; sicut est illud: Paratum cor meum, Deus; paratum cor meum [Psal. LVI, 8], et his similia. Tibi dictum est, ut aliorum cultura negaretur; quia illa est vera devotio quae solum iustissime veneratur auctorem. Et illud inspiciamus, quoniam mortem plerumque generat, vel semel terreno iudici crimina confiteri: Deo autem frequentata confessio non parturit periculum, sed salutem. Pulcherrimus currit ordo verborum. Prius se dicit confiteri, id est peccata deflere; postea invocare nomen Domini. Sic enim dignum est, ut ipsius munere prius corda nostra confessione purgemus, et sic ad auxilium suscipiendum nomen Domini invocare debeamus. Nam ad quos venire poterit, nisi quos iam proprios esse cognoscet? Quod si eum invocet indevotus, iudicium sibi videtur postulare, non veniam. Praemittenda sunt ergo talia, ut confidenter divinam possimus invocare clementiam. Adiecit, Narrabo omnia mirabilia tua. Cum superius plurali numero dixerit, Confitebimur, hic singulari dicit, narrabo: quia populo Dei utrumque convenit, et singulariter dicere, et de pluralitate sentire. Sed ista narratio vox introducta est fidelium, quia non merentur magnalia divina revolvere, nisi qui se cognoscunt pura devotione Deo servire. Sic enim in alio psalmo legitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas [Psal. XLIX, 16]? etc. Sed quis possit omnia mirabilia superna narrare, nisi ille qui sanctam Trinitatem breviter rerum omnium profitetur auctorem, et individuae voluntati eius applicat quidquid in coelo et in terra ineffabili administratione peragitur?
7 Vers. 2. Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Mutatio personae fecit nobis alteram partem. Sed hinc datur intelligi quemadmodum Asaph primo versu perfectae religionis regulam comprehendit, ut tam cito mereretur audiri. Loquitur enim iam Dominus Christus: Cum accepero tempus, dicit, per id quod factus est homo, sicut ait in Evangelio: Dedit ei potestatem iudicium facere, quoniam filius hominis est [Ioan. V, 27]. A natura vero deitatis audi quid dicat: Omnia quae habet Pater mea sunt, et mea Patris sunt [Ioan. XVI, 15]. Sed et illa natura quae accipit, et illa quae dat, unus est Dominus Christus; sicut dicit Apostolus: Et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum [I Cor. VIII, 6]. Sequitur, ego iustitias iudicabo; ut compuncta corda mortalium ante tempus iudicii in hoc se mundo studiosius precarentur absolvi, ne venientes in futura illa disceptatione inopinatam Iudicis sententiam sustinerent.
8 (Vers. 3.) Liquefacta est terra, et omnes habitantes in ea; ego confirmavi columnas eius. Dicit Dominus ante adventum suum terram esse genus humanum, quod ab illa soliditate veritatis in peccatorum labe resolutum est; quippe quod derelicto auctore nefandis idolis serviebat. Sed quemadmodum salutari incarnatione subvenerit terrae liquefactae, subsequitur, ego confirmavi columnas eius. Columnas apostolos debemus accipere, qui confirmati sunt resurrectione, cum in Domini passione nutaverunt. Nam et ipse eos confirmavit, quando Petro apostolo dixit: Petre, quoties expetivit vos Satanas ut cribraret sicut triticum! et ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos [Luc. XXII, 31, 32]. Et respice verborum aptissimam contrarietatem. Liquefactae enim terrae, confirmatae columnae merito subvenire potuerunt. Columnis enim merito apostoli comparantur, quia terrena vitia in imo deprimunt, et supernae virtutes ad gratiam regni coelestis extollunt.
9 (Vers. 4.) Dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu. Hoc est quod superius dixit: Ego confirmavi columnas eius. Dixit enim per prophetas atque apostolos monita Novi et Veteris Testamenti, ne scelerati male agerent, sed ad Dominum cito se humili satisfactione converterent. Pius revera medicus observantiam salubritatis dedit, ne usque ad morbos noxios humana infirmitas perveniret. Sequitur, et delinquentibus nolite exaltare cornu. Subaudiendum est et hic quoque, Dixi, sed prius iniquis ait, ut omnia peccata concluderet. Nunc venit ad maximum vitium excusationis, quo valde laborat humanitas; ut cum se quis non patitur dicere culpabilem, ad excusandas excusationes in peccatis, peregrinas quascunque sibi causas excogitet in suo delicto, modo diabolum arguens, modo suasoris verba dilacerans, qui cornu suum videtur erigere, quia peccatum suum proprium per alios [ed., alias] nititur excusare. Quapropter tales ad veniam redire non possunt, quia confessionis remedia perdiderunt.
10 Vers. 5. Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Repetita contestatio formidinem magnae ultionis ostendit, quia semper gravius vindicatur quod iterata iussione praecipitur. Nam cum dicit: Nolite exaltare in altum cornu vestrum, suadet ut a blasphema cogitatione cessetur, quoniam ille in altum erigit cornu qui contra Deum concepta iniquitate remurmurat. Nam vide quid sequitur, nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Adhuc in excusationis curando vitio perseverat. Loquitur enim contra Deum iniquitatem, quando aliquis sic aestimat constitutum, ut peccata minime declinare potuisset, dicens: Non culpa sua, sed necessitate stellarum ad aliquod flagitium se pervenisse, ut hoc magis imputet Conditori, quod propria voluntate peccavit. Sed quanto veracius quantoque utilius, ut suum confiteatur scelus, qui cum nefarium perpetraret facinus, ut liberaretur a crimine, invocare neglexit omnium Redemptorem.
11 (Vers. 6.) Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus. Versus iste aliquid expetit subaudiendum, ut eius nobis lucida possit apparere sententia. Dicit enim: Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus, addendum, deest Dominus, ut te possit agnoscere, cum eum totum ubique constet esse praesentem, sicut alibi legitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum [Sap. I, 7]. Quae figura in saecularibus litteris dicitur eclipsis, id est defectus, quoties pleno intellectui verba aliqua subtrahuntur. Sed hoc factum est non indigentia sermonis, sed ut studiosius quaeratur quod fuerit necessaria taciturnitate suppressum. Quapropter desinant blasphemi sacrilega verba cogitare, quando se Iudex profitetur esse praesentem, cui subiacet omnia sub veritate cognoscere. Et ne aliquis miretur in complexione mundi duas tantum partes positas fuisse, hoc melius spiritualiter, si possumus, exponamus. Orientem, ponamus homines iam divina claritate conspicuos; Occidentem, peccatores quibus adhuc lumen veritatis absconditur; desertos montes, falsos praedicatores forsitan debemus advertere; qui licet montium, id est praedicantium sibi usurpent locum, tamen veritate deserti sunt, sicut sunt omnes haeretici vel pagani. Ergo cum omnibus generibus hominum Deus praesens et cognitor esse monstretur, nihil tale quisquam debet praesumere, quod eum possit in illa iudicatione damnare.
12 (Vers. 7.) Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat, et hunc exaltat. Ecce omnis quaestio de medio profana sublata est: Quoniam Deus iudex est, et cum sit iudex, iustum illum esse non dubium est. Iudex enim dum dicitur, aequissimus sine dubitatione sentitur. Et ut hoc in isto verbo declaretur inclusum, causa redditur sincera iudicii: Hunc humiliat, et hunc exaltat. Humiliat utique superbum, exaltat humilem, quia ille in se, iste confidit in Domino. Sic et in Evangelio legitur: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur [Luc. XIV, 11]. Vides ergo iustum iudicem congruam partibus proferre sententiam.
13 (Vers. 8.) Quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto; et inclinavit ex hoc in hoc. Saepe diximus calicem mensuram esse potabilem, qua aegra siti corpora reparantur: dictus a calida potione, qua frequenter utimur convivantes [ed., combibentes]. Ita lex Domini pulchre calix dicitur, quae ambienter ebibita atque recondita, animabus praestat suavissimam sospitatem. Sequitur, vini meri plenus est mixto. Vinum in divinis Scripturis significat coeleste mysterium, sicut in illis hydriis factum est quas Dominus aqua fecit impleri; ut latices fontium ruborem vini mutata qualitate susciperent, quem natura non habuit. Unde beatus Ambrosius in hymno sanctae Epiphaniae mirabiliter declamavit splendidissima luce verborum [Tom. V, pag. 356]. Quod autem dixit, meri, sinceritatem designat, quod semper purum, semper est limpidum. Nam refectos homines ad gloriam virtutis, non ad vitium ebrietatis adducit, sicut in alio psalmo dicit: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est [Psal. XXII, 5]! Plenus est mixto utique Domini calix: unde quamvis iugiter bibatur, nunquam tamen expenditur. Quod autem dixit, mixto, Novum Vetusque significat Testamentum, quae utraque permixta animarum efficiunt saluberrimam potionem. Iudaei enim vinum biberunt, sed non mixtum, quia Novi Testamenti noluerunt recipere sospitatem. Itemque Manichaei non biberunt mixtum vinum, quia Novum Testamentum ex parte recipientes veteris legis sacramenta ausu temerario respuerunt. Addidit, et inclinavit ex hoc in hoc. Hic duos populos absolute significat, Iudaeorum scilicet et gentium, quoniam ex ore tulit non credentium Iudaeorum quod potandum conversis populis gentium inclinavit. Felix et secura refectio ab illo calicem salutis accipere, qui semper novit profutura praestare. Hic modus locutionis proprius est in litteris sacris, quoniam in scripturis saecularibus (ut arbitror) vix praevalet inveniri.
14 (Vers. 9.) Verumtamen faex eius non est exinanita; bibent ex eo omnes peccatores terrae. Faeces dicuntur reliquiae vini considentes in densissimam crassitudinem, ad quas solet pervenire quando liquor ille superior probatur expensus. Sed quia anterius plenum calicem diximus, iuste hic negavit faecem eius exinanitam, ad quam perveniri [ed., pervenire] non potuit; quoniam cunctis potantibus eius plenitudo non deficit. Faeces enim hic non sordes, sed ima illa atque ultima vini debemus accipere. Nam quomodo faeces habere potuit, quod merum atque purum ante declaravit? Sed ut ad istam faecem cognosceres minime fuisse perventum, redit ad poculum plenum dicens: Bibent ex eo omnes peccatores terrae. Hic significat (quod saepe diximus) Iudaeos in fine saeculi cum aliis peccatoribus de isto calice bibituros, quando credere meruerint, seque Ecclesiae catholicae adunata fide coniunxerint. Omnes enim ad illam partem pertinent, quae credere (Domino praestante) meruerit. Multi enim peccatorum in sua obstinatione mansuri sunt.
15 (Vers. 10.) Ego autem in saecula gaudebo; cantabo Deo Iacob. Gaudebo et cantabo. Christus dicit de membris suis, qui gaudet dum ab eis gaudetur; qui cantat Deo Iacob, dum psalmodiam dicit Ecclesia. Quaecunque enim membra bene gerunt, haec (sicut saepe dictum est) Capiti rationabiliter applicantur.
16 (Vers. 11.) Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua iusti. Ecce vox Iudicis, ecce vox Omnipotentis insonuit. Nam qui ante psallebat in membris suis, modo confringit cornua peccatoris. In illa quippe iudicatione omnis potestas humiliabitur impiorum, et confracta dispereunt, quae hic magnis sublimitatibus eriguntur. Respiciant ergo superbi, quam sit hic turpe mutilum pecus imitari, et erubescant se inde praeferre, unde futura illis deformitas cognoscitur imminere. Sequitur, et exaltabuntur cornua iusti. Quae figura dicitur catachresis, id est abusio, quoties aliena rerum nomina non habentibus commodantur. Cornua enim iusti munera sunt futuri iudicii, quae revera firmiter eriguntur, quoniam in aeterna pulchritudine permanebunt. Peccatorum hic cornua videmus, quae ibi non erunt: iustorum hic non cernimus, quae ibi perpetuo munere conceduntur. O humilitas eximie decoranda, quae hic cerneris destituta! Quod maius pretium habere poterit decus tuum, quam ut ille eam hic assumpserit, de quo cuncta beatitudo sine fine gaudebit?
17 Conclusio psalmi.
18 Audivimus verba Domini non de altitudine coeli, sed de sancta scriptura Psalterii: cui tanto libentius pareamus, quanto nos communiter monuisse dignatus est. Nam cum Dominus Moysi locutus est [Exod. XIX, 16], fulgura micuerunt, concrepuerunt tonitrua, mons quoque Sina totus fumavit, cunctos terror mortis invasit, et vitale mandatum sic pervenit ad populos, ut magno se putarent discrimine perituros. En beneficia Domini Salvatoris, si intelligantur, iugiter admiranda, linguam ipsius quotidie gestamus in manibus. Voluntas dominica patet nobis litteris comprehensa divinis, et per corporalem praestat aspectum, ut intus cordis oculus salutariter instruatur. Nunquam tacet si eum in Scripturis suis consulere festinemus: semper ad salutaria responsa paratus est, nec absens aliquando redditur, si eum puris mentibus appetamus. Quapropter abiiciamus (ut psalmus monet) superbiam, quae sceleratos ab ipso dividit: amemus humilitatem, quae sanctos illi coelesti charitate coniungit.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXIII <<<     >>> in Psalmum LXXV
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74